NACCAE

NACCAE
NACCAE
Varroni, Festo et Paulo vulgo Fullones dicti, quod omnia fere opera ex lana, nacae dicantur a Graecis. Νάκη enim et
νάκος, pro caprae pelle, palam usurpatur Homero Odyss. ξ. v. 530. et Theocrito Idyll. 5. pro ovillo vellere, Simonidi. Quô quidem nomine apud Suidam ita capitur, Νάκη, τὸ αἴγειον δερμα κώδιον, τὸ προβάτιον οὐκ ἄρα τὸ εν Κόλχοις νάκος ῤητέον κακῶς οὖν Σιμωνίδης νάκος φησὶ. Caprina pellis est νάκη, ut ovilia κώδιον. Itaque Colehicum vellus non dicendum est νάκος. Male igitur Simonides νάκος appellat. Simonidis tamen exemplô νάκος pro vellere ab iis usurpari videmus, qui prissime loquuti sunt. Sic apud Herodorum l. 2. c. 42. Thebani Iovem fabulantur, ariete caesô, et ενδύ???τα τὸ νάκος, vellere illius assumptô, Herculi apparuisse. Et, in Syria Luciani Dea, quisquis illi sacra facit, ove mactatâ, τὸ νάκος χαμαι θέμενος ἐπὶ τούτου εἰς γόνυ ἕζεται, vellus humi sternens, super hoc in genua procumbit etc. Et Archippo, νακοτιλτεῖν est, vellera tondere, aut vellicare. Et Philemoni νακοτίλτης, vellerum evulsor. Et Cratino, νακότιλτος ὥσπερ εἰ κωδάριον, qui velleris instar vulsus est: quae omnia apud Pollucem l. 7. c. 9. Suidae etiam et Cyrillo, apud Bochartum, manuscripto, οἱ τῶ προβάτων κουρεῖς, ovium tonsores, Et νάκος huic κώδιον, vellus; illi δορὰ προβάτου, ovilla pellis: et Glossatori veteri Pellis lanata, νάκη. Unde Nacca, ut vidimus. Imo. ut de caprae pelle, et de ovillo vellere, reperitur: sic de vellere primo videtur dicta vox, inde ad caprinam pellem translata Sam. Bocharto modo laudato, quem vide hieroz. Part. prior. l. 2. c. 42. Salmas. tamen Nactas dici Varroni Fuilones mavult, ἀπὸ τοῦ νάςςειν, a premendo et densando: unde Nactina, fullonis uxor, apud Appuleium, et τὰ νακτὰ, coactilia. Vide eum ad Solin. p. 193. Sic Nactum vel Nactus, legit Car. du Fresne, apud Iac. Stephanesium Cardin. de Coronatione Bonifacii VIII. c. 9.
Post ipsum quadratus equus, detextus ad ante,
Velatusqu rubro scarleti tergora nacto,
Cycneus ad dextram vehitur.
Et infra,
Cornipedemque sedem niveum sub tegmine nacti.
Et apud Innocentium III. l. 1. Ep. p. 34. Denique ut Pisana civitas amplius honoretur, equôalbô, cum nacto albo, in processionibus utendi tibi licentiam damus; ubi Voss. nachus retinet, et a νάκος i. e. vellus vel lana, deducit: Stragulumque intelligit, quo totus equus insternitur. Vide eum in Glossario et Dominic. Macrum in Hierolexico. NACHABA urbs Arabiae desertae Ptol. Banacha Interpret.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • COACTILIARIA Taberna — apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 3. Nam Pater eius tabernam coactiiariam in Liguria exercuerat: Melius Coctilicia scribitur, Salmasiô iudice; de qua vice infra. Coactiliaria enim πιλοποιητικὴ est et Coactiliarius πιλοποιὸς, cuius mentio in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELLENDI lanam mos — ante tonsuram, Romae olim in usu fuit et vicinis locis, quod vel velleris nomen docet. Varro de L. L. l. 4. Id dictum, quod vellebant lanam. Et, Veliae unde essent, plures accepi causas: in quêis, quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”